Esther 3

Potentes saeculi, qui beneficiis divina potestate collatis abutentes, quos consortes habent naturae dedignantur habere consortes gratiae: et honorem et reverentiam quam soli Deo debuerunt, in sese transferre contendunt. Eos autem qui consentire nolunt, odiis et cruciatibus persequuntur: sed justo Dei judicio in insidiis suis capiuntur iniqui. Unde dicitur: Potest per Aman quem Josephus de stirpe Amalec esse commemorat Judaeorum populus figurari: qui prophetas occiderunt, et Dominum prophetarum et apostolos, ejus generis nobilitatem propter incredulitatem et duritiam cordis perdentes, qui per Isaiam principes Sodomorum et populus Gomorrhae dicuntur. Unde Ezechiel: . Qui ad sortem Domini pertinent, occiduntur, quos significat ille hircus, qui secundum sortem Domini in lege occidebatur. . Sicut Aman epistolas dirigens, regis signaculo eas munire conatur: ut facilius votum expleatur, sic Judaei libros divinae legis in quibus est signaculum summi regis, id est, gratia Spiritus sancti ad comprehendendam haeresim suam assumunt in testimonium, reprobantes societatem gentium et Christi Evangelium, quasi divinis praeceptis contrarium. . .
Copyright information for VulgGlossa